Certaminis Poetici Sarbieviani
STATVTA
1. Certamen instituitur in honorem Matthiae Casimiri Sarbievii, poetae Polono-Latini, qui vixit annis 1595-1640.
2. Certamen instituitur duabus in categoriis:
a) poeseos Polonice conscribendae (si carmina Polonica scribere cupis, inspice statuta Polonice conscripta);
b) poeseos Latine conscribendae.
3. Certamen eo habetur, ut M. C. Sarbievii opera et memoria colantur simulque ut poetarum contemporalium animi ad poesin conscribendam excitentur.
4. Ut certamini intersis, scribas oportet TRIA varia CARMINA (quae nondum publicata neque praemiis honorata sunt) et mittas usque ad diem X m. Aprilis in certamen.sarbievianum@gmail.com; materiem suscipias quamlibet qualibetque forma eam induas (carmina non debent esse metrica).
5. A collegio trium iudicum optima carmina eligentur et optimo poetae praemium dabitur die XII m. Maii A.D. MMXVII in oppido PŁOŃSK (sito prope vicum, ubi Sarbievius natus erat), ubi eodem die seminarium et festum in honorem M. C. Sarbievii habebitur. In antecessum (Kalendis Maiis) certaminis victorem certiorem faciemus et invitabimus, ut veniat (iter suo sumptu faciat oportet, victus et pernoctatio gratis ei dabuntur).
6. Ut praemium accipias, venias oportet. (Praemium neque cursu publico neque in computum tuum argentarium mitti potest).
7. Optima carmina publicabuntur in libello, qui post Seminarium Sarbievianum in lucem prodibit.
8. Si plura scire cupis, scribe epistulam electronicam et mitte in certamen.sarbievianum@gmail.com.
2017-03-15 - Krzysztof Turowiecki